-
1.
Chléb
(panis)
Pro signo panis fac unum circulum cum utroque pollice et his duobus digitis, qui secuntur; pro eo, quod et panis solet esse rotundus.
-
2.
Chléb vařený ve vodě
(panis qui coquitur in aqua)
Pro signo panis qui coquitur in aqua et melior solet esse quam cotidianus; generali signo panis premisso, hoc adde, ut interiora manus super alterius manus exteriora ponas, et ita superiorem manum quasi unguendo et imbuendo circumferas.
-
3.
Chléb dvakrát vařený
(panis biscoctus)
Pro signo biscocti panis generali signo panis premisso, contra erectum indicem paululum suffla, deinde sequentem digitum leva, separatos ab invicem utrosque tenens.
-
4.
Bochník malý (slavnostní chléb)
(tortula)
Pro signo tortulae quae preter solitam libram datur in principalibus festis; duos digitos, qui pollicem secuntur, paululum disiunctos pone oblique super duos digitos eorum consimiles de altera manu similiter disiunctos.
-
5.
Hostie větší
(oblata maioris)
Pro signo oblatae maioris premisso panis signo pollicem et sibi proximum oculo circumpone.
-
6.
Chléb nekvašený
(panis azimus)
Pro signo panis azimi generali signo premisso, manum dexteram per obliquum in sinistram positam comprime, sinistramque e converso.
-
7.
Chléb pšeničný
(panis siligineus)
Pro signo panis siliginei iterum generali signo premisso hoc adde, ut crucem per medium palmae facias.
-
8.
Fazole
(fabae)
Pro signum fabarum primo pollicis articulo sequentis digiti summitatem suppone et ita fac pollicem eminere.
-
9.
Hrách
(pisae)
Pro signo pisarum e converso, id est pollicis summitatem suppremo articulo indicis supponas.
-
10.
Čočka
(lens)
Pro signo lentis predicti pollicis summitatem suppremo similiter minimi digiti articulo suppone.
-
11.
Ryba
(piscis)
Pro signo generali piscium cum manu simula caudae piscis in aqua commotionem.
-
12.
Jeseter
(sturio)
Pro signo sturionis premisso generali signo hoc adde, ut summitatem pollicis mento subponas.
-
13.
Losos nebo jeseter
(salmo)
Pro signo salmonis premisso generali signo hoc adde, ut duos digitos circa oculum ponas.
-
14.
Losos
(lahso)
Pro signo lahsonis idem quod et salmonis, addito signo similitudinis.
-
15.
Mihule
(murena sive lampreda)
Pro signo murenae sive lampredae in maxilla cum digito simula punctos tres vel quatuor.
-
16.
Štika
(lucius)
Pro signo lucii premisso generali signo hoc adde, ut manum dexteram naribus superponas, summitatibus digitorum sursum eminentibus.
-
17.
Kapr
(carpho)
Pro signo piscis, qui vulgari nomine carpho dicitur; premisso generali signo pugnum fronti imprime, quod est signum porci.
-
18.
Pstruh
(trutta)
Pro signo trutae premisso generali hoc adde, ut digitum de supercilio ad supercilium trahas, quod est signum feminae.
-
19.
Úhoř
(anguilla)
Pro signo anguillae conclude utramque manum, quasi ita tenet et premit anguillam.
-
20.
Parma nebo sumec
(barbo)
Pro signo piscis, qui barbo vocatur; premisso generali hoc adde, ut cum duobus digitis simules componentem grenones.
-
21.
Lipan
(asco)
Pro signo piscis, qui asco appellatur; premisso generali hoc adde, ut summitatem indicis super pollicis ungulam inante prosilire facias, ac si simules auferentem ipsius squamas.
-
22.
Sleď
(allec / )
Pro signo allecis premisso generali signum salis adde.
-
23.
Cejn
(brahsima)
Pro signo brahsimae premisso generali hoc adde, ut manum extendas latitudinem ipsius simulans.
-
24.
Mník
(ruppa)
Pro signo ruppae premisso generali saxi signum adde.
-
25.
Ryba sušená
(piscis assus)
Pro signo piscis assi contra indicem eminentem aliquantulum flatus emitte, postea cum eodem sibique proximo cratem simula, disiunctos eos et inversos tenens.
-
26.
Rak
(cancer)
Pro signo cancri premisso generali, forpicis signum adde.
-
27.
Sýr
(caseus)
Pro signo casei, utramque manum coniunge per obliquum, quasi caseum premit.
-
28.
Cigara
(cigara)
Pro signo cigarae premisso signo casei, hoc adde, ut tribus digitis quasi serentem simules.
-
29.
Vejce
(ova)
Pro signo ovorum, cum digito in altero digito simula testam ovi vellicantem.
-
30.
Vejce vařené ve slanině
(ova que in sagimine coquuntur)
Pro signo ovorum, quae in sagimine coquuntur; contra indicem, ut praedictum est, flare debes, addito signo sagiminis. Si velis ea in igne assari, extende manum utramque interiorem partem sinistrae deorsum, dexterae vero sursum tenens, et eam, quae inferior est, paululum inante movens. Eodem modo, si poma assari cupias.
-
31.
Mléko
(lac)
Pro signo lactis, omnes digitos dexterae manus minimo alterius manus digito circumponas, et sic inante trahas ipsum lac emulgentem simulans.
-
32.
Koláč sýrový
(fladones)
Pro signo fladonum vel placentarum premisso generali signo panis et casei, de una manu omnes digitos inflecte, et ita manu cava in interiorem superficiem alterius manus pone.
-
33.
Palačinka
(crispellae)
Pro signo crispellarum vel, ut alii dicunt, frigdolarum, cum pugno accipe crines, quasi cupias eos ita facere crispos.
-
34.
Chléb jakéhosi druhu
(crafonnes vel rufeole)
Pro signo craffonum vel, ut alii, rufeolarum premisso signo panis, simula cum duobus digitis illas minutas involutiones, quae in eis sunt factae ex ea parte, qua sunt complicate et quasi rotunde.
-
35.
Chléb vařený v pánvi
(bred qui in sartagine coquitur)
Pro signo panis, qui in sartagine coquitur; prescripto modo contra digitum suffla, signumque sagiminis adde.
-
36.
Jídlo (chod) zeleninový
(pulmentum oleribus confectum)
Pro signo pulmenti holeribus confecti; cum indice dextro in summitate pugni sinistri simula incidentem easdem herbas.
-
37.
Jídlo (chod) z čerstvé zeleniny a bylin
(sorbiciuncula, id est cibum ex herbis et holeribus confectum / )
Pro signo sorbiciunculae, id est, cibi ex herbis et holeribus confecti; contra extentam manum sinistram girum cum dextro indice facias; pro eo quod et ipsum ita circumfertur in olla.
-
38.
Proso
(milium)
Pro signo milii isto eodem premisso hoc adde, ut pollicem in summitate minimi digiti modicum prosilire facias.
-
39.
Jíst
(comedere)
Pro signo comedendi duos supremos digitos coniunctos ad os semel porrige, caeteris pugillo implicatis.
-
40.
Maso
(cargo)
Pro signo carnis cum duobus digitis dexterae manus in exteriori superficie alterius cutem attinge addito signo comedendi.
-
41.
Slanina
(sagimen)
Pro signo sagiminis extende manum sinistram, et tres medios digitos alterius manus in illius interiori leniter trahe, quasi ungentem simules.
-
42.
Olej
(oleum)
Pro signo olei, quod ex nucibus fieri solet, premisso nucis signo item adiunge sagiminis signum.
-
43.
Olej přírodní
(oleum naturale)
Pro signo olei naturalis premisso generali pomorum signo adde signum sagiminis.
-
44.
Med
(mel)
Pro signo mellis paulisper fac linguam apparere, et digitos applica, quasi lambere velis.
-
45.
Jablko
(poma / )
Pro signo generali pomorum, maxime vel mali, pollicem cum aliis digitis conclude.
-
46.
Hruška
(pirum)
Pro signo piri, premisso generali pomorum signo indicem extende.
-
47.
Fík malý
(cottanus)
Pro signo cottani premisso generali signum lapidis adde.
-
48.
Broskev
(persicum)
Pro signo persici, pellicii signum adde.
-
49.
Mišpule
(nespela)
Pro signo nespelae, premisso generali regis signum adde.
-
50.
Ořech větší
(nux maior)
Pro signo maioris nucis summitatem indicis in oris extremitatem ponas. Eodem modo pro minori nuce addita elevatione minimi digiti, quod rem parvam significat.
-
51.
Hrozen
(botrum)
Pro signo botri omnes sinistrae manus digitos equaliter coniunge, cunctisque de manu altera circumpositis in finem predictae leniter contrahe, quasi colligentem uvas simulans.
-
52.
Slíva větší
(pruna maior)
Pro signo maioris prunae, premisso generali indicem super dextrum, medium vero super sinistrum oculum ponas. Eodem modo pro minori pruna, addita elevatione minimi digiti.
-
53.
Třešně
(cerasae)
Pro signo ceraseorum premisso generali digitum in gena ponas, quod rubeum semper colorem exprimit.
-
54.
Moruše
(fraga)
Pro signo fragorum, trium maximorum summitates digitorum coniunge, reliquis quoque duobus compositis, applicatisque dexterae manus tribus digitis, vellicantem moros simula: Sciendumque est omnia nigri, rubeive coloris fraga unum idemque signum habere excepto, quod nigra tunicae signo, illa vero rubei coloris signo differre facias.
-
55.
Cedrová bobule
(pomum cedrinum)
Pro signo pomi cedrini premisso generali hoc adde, ut interiorem partem pollicis mento supponas.
-
56.
Fík
(ficus)
Pro signo ficus, premisso generali utriusque manus digitos complica, iunctisque manibus in superiori rursum disiunge, veluti qui rem aliquam dividit.
-
57.
Kaštan
(castanea)
Pro signo castaneae manum in manum pone, bis vel ter eam circumferens.
-
58.
Bylina
(holus)
Generale signum holerum est indicem deorsum, id est contra terram extendere, sic tamen ut summitatem pollicis illius medio articulo apponas. Quod etsi omnibus holeribus primo loco conveniat, tamen porrum specialiter et proprie signat.
-
59.
Cibule
(cepa)
Pro signo cepe premisso generali signum pomi adde.
-
60.
Tykev
(cucurbita)
Pro signo cucurbitae premisso generali hoc adde, ut omnibus sinistrae manus digitis insimul iunctis dextrum indicem per eorum summitates trahas, simulans eum, qui cum cultro aliquid incidit.
-
61.
Dýně
(pepo)
Pro signo peponis, predicto modo digitos coniunge et indicem per iuncturas illorum deorsum trahe, acsi lineas, quae in eo esse solent, depingere velis.
-
62.
Bylina hořká
(ruta)
Pro signo rutae premisso generali hoc adde, ut cum tota manu vellentem eam simules.
-
63.
Fenykl
(feniculum)
Pro signo feniculi signum, quo splendor oculi designatur, adde.
-
64.
Všelék
(panaceta vel reinevano)
Pro signo panacetae reinevanonis (?Rheinovianae), premisso generali manum extensam pectori appone, addito signo boni, eo quod res satis commoda sit infirmis.
-
65.
Kopr
(anetum)
Pro signo aneti premisso generali, pollicem cum sibi proximo naribus admove, addito praedicto bonae cuiusque rei signo.
-
66.
Celer
(apium)
Pro signo apii premisso generali, signum minutionis adde.
-
67.
Šavěj
(salvia)
Pro signo salviae signum salis adde.
-
68.
Burciolum
(burciolum)
Pro signo burcioli signum porci adde.
-
69.
Locika (salátová zelenina)
(lactuca)
Pro signo lactucae premisso generali digitos manus dexterae omnes comprime, et confestim disiunge, quasi molliciem eius et latitudinem simulans.
-
70.
Kerblík (rostlina)
(cerefolium)
Pro signo cerefolii premisso generali cerae signum adiunge.
-
71.
Zelí hlávkové
(caulis)
Pro signo cauli premisso generali manum complicatam versus terram paululum impinge, quasi qui plantat.
-
72.
Petržel
(pertrosilinum)
Pro signo petrosilini premisso generali signum lapidis adde.
-
73.
Kardamon nebo řeřicha, které se hovorově nazývá řeřicha
(cardamum vel nasturcium, quod vulgariter cresso dicitur)
Pro signo cardami vel nasturcii, quod vulgariter cresso dicitur, premisso generali fac apparere linguam, applicatoque indice lambentem simula.
-
74.
Mák
(papaver)
Pro signo papaveris premisso generali pugnum sursum leva.
-
75.
Lilie
(lilium)
Pro signo lilii premisso generali staminei signum adde.
-
76.
Růže
(rosa)
Pro signo rosae premisso generali, signum rubei coloris adde.
-
77.
Yzop (rostlina)
(ysopum)
Pro signo ysopi premisso generali hoc adde, ut interiora manus expansae deorsum versa prope terram teneas; eo quod humilis sit herba et humilitatem semper significans.
-
78.
Pelyněk brotan
(abrotantum)
Pro signo abrotani (PL:quod alio nomine stabiwurtz appellatur) premisso generali ligni signum adde.
-
79.
Pelyněk pravý
(absinthium)
Pro signo absinthii premisso generali hoc adde, ut duos digitos, id est, indicem et medium, a caeteris disiungas, et ipsos quoque ab invicem disiunctos ita moveas.
-
80.
Česnek
(allium)
Pro signo allii generali premisso extende digitum contra os paululum apertum.
-
81.
Ředkev
(rafa)
Pro signo rafae premisso generali extende indicem sinistrae manus, et indicem alterius manus in eo trahe bis contra te, quasi radentem simulans.
-
82.
Tuřín
(rapa)
Pro signo rapae premisso generali predictum indicem super alium inante trahe.
-
83.
Zázvor
(gengiber)
Pro signo gingibri premisso generali signo herbarum cum pugno dextro in summitate alterius simula circumferentem molam.
-
84.
Pepř
(piper)
Pro signo piperis item simula circumducentem molam, deinde fac apperere linguam applicatoque indice lambentem simula.
-
85.
Kadidlo
(tus)
Pro signo thuris fabae signum premitte et postea pollicem cum sibi proximo naribus admove.
-
86.
Voda
(aqua)
Pro signo aquae omnes dexterae manus digitos coniunge, et per obliquum move.
-
87.
Voda posvěcená
(aqua benedicta)
Pro signo aquae benedictae, premisso generali adde extenta manu signum crucis.
-
88.
Pivo
(cervisia)
Pro signo cerevisiae premisso signo bibendi, modicum suffla contra dexteram in longum extensam.
-
89.
Medovina
(medo)
Pro signo medonis premisso bibendi signo, manum ori applicabis, lambentemque simulabis, quod et mellis signum est.
-
90.
Víno
(vinum)
Pro signo vini indicem inflecte et ita labiis adiunge. Eodem modo etiam signum bibendi facias.
-
91.
Nápoj ochucený
(potio pigmentata)
Pro signo potionis pigmentatae, que claratum a compluribus dicitur, conclude utramque manum, et circumducentem molam simula adiuncto vini signo.
-
92.
Nápoj s medem a pelyňkem
(potio melle et absintio temperata)
Pro signo potionis, quae est melle et absinthio confecta, eiusdem absinthii signo premisso, itidem vini signum adiunge.
-
93.
Hořčičné semínko
(sinapis)
Pro signo sinapis pugnum dextrum in alterius summitate circumfer, quasi molentem simules; pollicem deinde in minimi digiti extremo articulo prosilire faciens.
-
94.
Ocet
(acetum)
Pro signo aceti indicem in dextra parte gutturis semel tantum deorsum trahe.
-
95.
Víno červené
(vinum rubeum)
Pro signo vini rubei indicem in gena trahe.
-
96.
Víno čisté
(vinum clarum)
Pro signo vini clari duos digitos oculo circumponas.
-
97.
Miska nízká
(scutella)
Pro signo scutellae manum eleva, digitosque non coniunctos aliquantulum inflecte, eo quod ipsa concava sit.
-
98.
Miska
(cavata)
Pro signo cavatae pollicis summitatem in sinistrae manus medium pone; quatuor sequentes digitos modicum circumferendo dimittens.
-
99.
Lžíce
(coclear)
Pro signo coclearis trium digitorum summitates coniunge, et sic levantem cum ipso cocleari sorbiciunculam simula.
-
100.
Šálek
(sciphus)
Pro signo sciphi, quem iustitiam vocamus, inclina manum deorsum, et ita cavam tene digitis aliquantulum inflexis.
-
101.
Miska mělká
(patera)
Pro signo paterae ex qua bibitur, tres digitos aliquantulum inflecte, et sic sursum tene.
-
102.
Pohár
(becharius)
Pro signo becharii, premisso eodem signo hoc adde, ut digitum digito circumferas.
-
103.
Nádoba skleněná
(phiala vitrea)
Pro signo phiale vitree, premisso signo paterae hoc adde, ut duos digitos circa oculum ponas, ut splendore oculi, splendor vitri significetur.
-
104.
Slánka
(vasculum in quo sal habetur)
Pro signo vasculi, in quo sal habetur, premisso signo itidem paterae, adiunge signum salis.
-
105.
Pohárek
(sportula)
Pro signo sportulae, premisso ligni signo digitum sursum versum incurva, deinde panis signum facias.
-
106.
Dřevo
(lignum)
Pro signo autem ligni cuiusvis, cum extenta manu dextra in alterius manus et brachii compaginatione, quasi incidentem cum dolabro fabrum simula.
-
107.
Nádoba hovorově nazývané džbán
(vas quod vulgo cannata dicitur)
Pro signo vasis, quod vulgo cannata dicitur, premisso generali adde, ut sicut premissum est, digitum incurves addito vini signo.
-
108.
Nádoba, v níž se přináší ocet
(vas in quo acetum portari solet)
Pro signo vasis, in quo acetum portari solet, premisso precedente signo adde signum aceti. Eodem modo facies signum vasis sinapis addito eiusdem sinapis signo.
-
109.
Nádoba na víno
(vas vinarium)
Pro signo vasis vinarii, quod a plebe zuber nuncupatur, premisso generali ligni signo, rursum indicem utrumque supradicto modo incurva, quod commune est omnium vasorum, quae binas aures habere videntur, signumque vini ad ultimum addas. Sic etiam vasis, in quibus panis portari solet, semper addendum est panis signum.
-
110.
Sud
(fustis)
Pro signo fustis, quo vinum vel aliud huiusmodi portari solet, premisso generali signo ligni, pugnis etiam super invicem iunctis, humeroque adhibitis ipsum portatorem simula.
-
111.
Miska nízká, do níž se sbírají drobky
(scutella in qua mice recolligi solent)
Pro signo scutellae, in quam micae recolligi solent, scutellae signum premittas, deinde cum dextra manu in interiori alterius simula colligentem easdem cum flabello ad hoc ipsum aptato.
-
112.
Vějíř (?na odhánění hmyzu apod.)
(flabellum)
Pro signo predicti flabelli, premisso signo ligni, quod postremo dictum est, adiungas.
-
113.
Pohár vína
(cuppa vinaria)
Pro signo cuppae vinariae, premisso signo ligni, manum utramque paululum inflexam ad invicem coniunge, et in quantum potes, circumvolve, addito demum vini signo.
-
114.
Tunika vlněná
(stamineum)
Pro signo staminei, manicam eius tene cum tribus digitis, id est, minimo et duobus sequentibus.
-
115.
Kalhoty
(femoralia)
Pro signo faemoralium, premisso signo generali linei panni, manum in faemore de deorsum trahas, quasi qui se femoralibus vestit.
-
116.
Šaty
(froccus)
Pro signo frocci, manicam eius tene eodem modo, quo staminei manica tenenda est.
-
117.
Kožešinový oděv
(pellicium)
Pro signo pellicii, de una manu omnes digitos expande, et ita in pectore positis contrahe, quasi qui lanam constringit.
-
118.
Kožešinový plášť
(gunella)
Pro signo gunellae, premisso signo frocci, adde signum subtilis, pretermisso tamen crucis signo.
-
119.
Boty
(calcei)
Pro signo calceorum, digitum digito circumfer, quasi qui calceos cum corrigia ligat, addito signo diei.
-
120.
Boty noční
(nocturnales calcei)
Pro signo nocturnalium calceorum manum in maxillam ponas sicut dormiens solent.
-
121.
Kamaše (návlek na holeň)
(pedules, id est socci)
Pro signo pedulium, id est soccorum, digitum digito circumfer et hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocci.
-
122.
Boty z kůže
(podules villosi)
Pro signo pedulium villosorum, qui usitato sermone chutzingi vocantur, idem quod et de pedulibus premissum est, facies, addito pellitii signo.
-
123.
Plstěné střevíce (domácí)
(filtrones)
Pro signo filtronum digitum digito circumfer hoc addens, ut cum duobus digitis manum sinistram, ubi magis est spissa, contingas.
-
124.
Nožní řemínky (?návleky)
(fasciolae)
Pro signo fasciolarum, item digito digitum ac deinde utrumque indicem tibiae circumferas.
-
125.
Deka
(coopertorium)
Pro signo coopertorii fac idem signum, quod est pellicii, et hoc adde, ut manum in brachio de deorsum trahas sursum, quasi qui coopertorio se contegit.
-
126.
Přikrývka
(cottus)
Pro signo cotti, trahe manum per brachium eodem modo, quo supra, et hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocci, quia utrumque et coopertorium et cottus est de lana.
-
127.
Hrubé sukno
(cilicium)
Pro signo cilicii item signo frocci exteriora manus mento suppone et indicem sibique proximum deorsum versos paululum commove, quod est signum caprae deinde subiungens expandendi signum.
-
128.
Prostěradlo
(strala)
Pro signo stralae, quae substernitur, et lena vocatur a S. Benedicto, primo frocci signum, deinde dormiendi facito, postremo manum commovendo expande; quod aliquod involutum expandendi signum est.
-
129.
Polštář nebo poduška
(capitale vel cussinum)
Pro signo capitalis, vel quod vulgariter cussinum appellatur, leva manum et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum commove, postea pone manum ad maxillam, sicut dormiens solet.
-
130.
Pokrývka prošívaná
(culcitra)
Pro signo culcitrae similiter facies, addito expandendi signo.
-
131.
Řemen pro tuniku
(zona sive corrigia ad stamineam)
Pro signo zonae, sive corrigiae ad stamineum, digitum digito circumfer, et de utroque latere confer digitos manus utriusque, quasi qui se corrigia cingit.
-
132.
Pásek na kalhoty
(cingulum femoralium)
Pro signo cinguli femoralium fac idem signum, et hoc adde, ut manum in femore de deorsum trahas propter feamoralia et caligas, quibus hoc ipsum cingulum est inserendum.
-
133.
Jehla
(acus)
Pro signo acus, cum pugno percute pugnum, quod metallum significat, et postea simula quasi in una manu teneas filum, et acum in altera, et mittere velis filum per foramen acus.
-
134.
Nožík
(cultellus)
Pro signo cultelli, trahe manum per medium alterius palmae, quasi qui cum cultello aliquid incidit.
-
135.
Pochva na nožík
(vagina cultelli)
Pro signo vaginae cultelli eius; summitatem manus dexterae per alterius manus longitudinem impinge, quasi qui cultellum mittit in vaginam.
-
136.
Hřeben
(pecten)
Pro signo pectinis, tres digitos trahe per capillos, quasi qui se pectit.
-
137.
Tabule
(tabulae)
Pro signo tabularum, premisso generali signo ligni manus ambas complica et ita complicatas simul evolve.
-
138.
Tabule, na níž může být psáno
(tabula in qua notari solet)
Pro signo tabulae, in qua notari solet, premisso signo ligni, manum sinistram expande et quasi scribentem in ea simul.
-
139.
Pisátko
(graphium)
Pro signo graphii, cum pugno percute pugnum, et cum tribus digitis scribentem simula.
-
140.
Ostruhy
(calcares)
Pro signo calcarium, premisso metalli signo, hoc adiunge, ut cum duobus digitis, medio scilicet et indice, pedis postrema concludas.
-
141.
Rukavice
(cirothecae)
Pro signo cirothecarum, manu dextera super alteram ducta induentem eas cum extensione simulabis.
-
142.
Kámen
(lapis)
Pro signo lapidis, inflexos quatuor dexterae digitos manus temporibus appone, acsi petra aliquid tundere velis.
-
143.
Oltář
(altare)
Pro signo altaris, cuiuslibet lapidis signo premisso, signum sancte crucis adde.
-
144.
Oltář hlavní
(altare principale)
Pro speciali signo principalis altaris, premisso generali hoc adde, ut omnes digitos disiunctos et inflexos in altum erigas; quod magnum aliquod nonnunquam significat.
-
145.
Oltář nějaké panny
(altare cuiuslibet virginis)
Pro signo altaris cuiuslibet virginis, premisso generali, trahe indicem in fronte de supercilio ad supercilium, quod est signum virginis sicut et mulieris. Eodem modo fac signum sanctae Mariae, adiungens signum regis et crucis.
-
146.
Oltář sv. michaela
(altare sancti Michahelis)
Pro signo altaris sancti Michahelis, premisso generali leva manum, et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move, quod est signum angelorum.
-
147.
Oltář jana křtitele
(altare sancti Johannis Baptiste)
Pro signo altaris sancti Joannis Baptistae, premisso generali manum cervici inpone propter decollationem, quod et commune est omnium, qui martyres tantum, non etiam pontifices fuerunt.
-
148.
Oltář sv. petra nebo všech apoštolů
(altare sancti Petri et sive omnium apostolorum)
Pro signo altaris sancti Petri, sive omnium apostolorum, premisso generali, manum dextram ab humero dextro deorsum usque in finem pectoris trahe, eodemque modo de sinistro similitudinem pallii, quo episcopi utuntur; addens hoc, ut manu cava coronam in capite simules.
-
149.
Oltář biskupa
(altare pepiscoporum)
Pro signo altaris episcoporum premisso generali adde signum praedicti pallii, et insuper pastoralis baculi.
-
150.
Oltář vyznavače
(altare confessorum)
Pro signo altaris confessorum, qui non fuerunt episcopi, premisso generali signo, adiunge signum pallii.
-
151.
Oltář sv. pavla apoštola
(altare sancti Petri apostoli)
Pro signo altaris sancti Pauli apostoli, premisso generali hoc adde, ut indicem infra anteriores capillos positum prosilire aliquantulum facias, eo quod ipse calvitium habuisse referatur.
-
152.
Oltář sv. vavřince
(altare sancti Laurentii)
Pro signo altaris sancti Laurentii, premisso generali adde signum caloris et cratis.
-
153.
Oltář sv. benedikta nebo nějakého opata
(altare sancti Benedicti sive aliorum, que abbates fuerunt)
Pro signo altaris sancti Benedicti, sive aliorum, qui abbates fuerunt, premisso generali, adde ut capillum super aurem pendentem cum duobus digitis, id est indice et medio apprehendas, quod etiam est signum cuiuslibet abbatis.
-
154.
Kříž
(crux)
Pro signo crucis, indice super indicem posito, ipsam crucem simulabis.
-
155.
Relikviář
(caspa)
Pro signo capsae, omnium utriusque manus digitorum summitates, exceptis pollicibus vicissim sibi coniungas, deinde martyrum signum facias, postremo vaginae signum addas.
-
156.
Kalich
(calix)
Pro signo calicis, cum leva signum paterae facito, et cum dextra desuper signacum crucis exprimito.
-
157.
Patena
(patena)
Pro signo patenae extremitatem indicis pollicis articulo praeponas, acsi rotunditatem eius innotescere velis.
-
158.
Hostie
(oblata)
Pro signo oblatae hoc tantum differt, ut eundem indicem praedicto quoque articulo postponas.
-
159.
Fistula
(fistula sive harundo ex qua sanguinem percipere solemus)
Pro signo fistulae, sive harundinis, ex qua sanguinem Domini percipere solemus, premisso metalli signo summitatem indicis ad os applica, quasi ex ea bibere velis.
-
160.
Korporál
(corporale)
Pro signo corporalis, premisso generali signo panni linei, id est, ut utriusque manus digitos super invicem positos, semel et secundo retrahes; hoc adde, ut pollicis ac indicis summitates coniunctas ori reverenter adhibeas, reliquis tribus extentis; quae etiam adhibitio digitorum ad os, signum est communicandi.
-
161.
Látka připravená na dary
(pannum ad offerendum aptatum)
Pro signo panni ad offerendum aptati, generale signum panni premitte, addita in superficie manus deosculationem. Cum eadem quoque osculatione, offerendi signum facies.
-
162.
Kadidelnice
(turibulum)
Pro signo turibuli, premisso metalli signo, hoc adde, ut tribus digitis ipsum moveri paululum simules.
-
163.
Svícen
(candelaber)
Pro signo candelabri, item premisso metalli signo, hoc adde, ut tribus digitis ab invicem disiunctis, ac deorsum versis, pedem ipsius simules.
-
164.
Schránka na kadidlo
(acerra)
Pro signo acerrae, manus aliquantulum inflexas compone, deinde numerantem denarios simula, quod est signum argenti, postea duobus digitis narium extremitatem tangas, addito ad ultimum signo.
-
165.
Měchy
(follis)
Pro signo follis pone pugnum dextrum super sinistrum et, sicut qui folle utitur, move utrumque.
-
166.
Umyvadla (lavaba)
(bacina)
Pro signo bacinorum sepedictum metalli signum premitte, adiungens signum scutellae.
-
167.
Mše
(missa)
Pro signo missae signum sanctae crucis extenta manu facias
-
168.
Mše hlavní
(missa maior)
Pro signo maioris missae signum magnae rei addas, sicut et pro matutinali missa parvae rei signum addendum est.
-
169.
Mše za zemřelé
(missa defunctorum)
Pro signo missae defunctorum hoc adde, ut indicem per obliquum gutturis trahas, quod et defuncti signum est.
-
170.
Matutinum
(matutini nocturnales)
Pro signo matutinorum nocturnalium signum crucis facias, deinde signum dormiendi, postremo magnitudinis addas.
-
171.
Laudy
(matutinae laudes)
Pro signo matutinarum laudum, similiter duo haec priora facias addito e contrario signo parvitatis.
-
172.
Primy
(prima)
Pro signo primae, premisso crucis signo hoc adde, ut pollicis ac indicis summitates coniungas.
-
173.
Tercie
(tertia)
Pro signo tertiae, premisso signo crucis, hoc adde, ut extenta manu sinistra cum duobus digitis per medium indicis sibique proximi, id est, medii tractum facias.
-
174.
Sexty
(sexta)
Pro signo sextae, idem in proxima iunctura facias.
-
175.
Nony
(nona)
Pro signo nonae idipsum in sequenti facies.
-
176.
Nešpory
(vespera)
Pro signo vesperae, premisso signo crucis et magnae rei signo, contra digitum sufflare debes, quod non tantum calorem, sed etiam diem significat: deinde manum parumper inflexam celeriter evolve, quod rem factam vel finitam exprimit. Ideoque huic horae adiungitur, ut diem iam finitum demonstret.
-
177.
Kolace (setkání)
(collatio)
Pro signo collationis, premitte signum lectionis, omnesque digitos in unum coniunge, quod omnes fratres in unum convenisse significat.
-
178.
Kompletář
(completorium)
Pro signo completorii, premisso crucis signo, dormiendi signum adiunge.
-
179.
Plášť
(cappa)
Pro signo cappae, utraque manu simula te eam tenere, et sic quasi ad induendum eam movere.
-
180.
Kasule
(casula)
Pro signo casulae hoc tantum differt, ut signum crucis prefato adiungas.
-
181.
Humerál
(humerale)
Pro signo humeralis, premisso panni linei signo, hoc adde, ut manus ex utraque parte capitis aequaliter positas deorsum trahas.
-
182.
Alba
(alba)
Pro signo albae tribus digitis vestitum in pectore apprehende, et parumper deorsum trahas.
-
183.
Manipul
(fano)
Pro signo fanonis vel mappulae, manicam sinistram sub brachio comprehensam paululum deorsum trahe.
-
184.
Dalmatika
(dalmatica)
Pro signo dalmaticae, predictum fanonis signum facies, addito in fronte crucis signo.
-
185.
Jáhenský oděv
(subtile)
Pro signo subtilis, manicam supradicam circa brachium distentam constringes, addens in pectore crucis signum.
-
186.
Palium
(pallium)
Pro signo pallii, premisso panni signo, bonae rei signum adde.
-
187.
Zástěna
(cortina)
Pro signo cortinae, panni signum praemitte, deinde dexterae manus exteriora super alterius interiora ponens, mox ab invicem aequaliter disiunge, et in ipsa disiunctione aliquantulum leva, quasi eam suspendi significes.
-
188.
Závěs (za presbytářem)
(dorsale)
Pro signo dorsalis, quod est de pallio, pallii quoque signum premitte, deinde predicto modo manus tenens disiunge, sicut pro cortina. Si autem est de lana, frocci signum premittes.
-
189.
Tapiserie
(tapes)
Pro signo tapetis item frocci manicam tene, et premisso signo pellicii manum extensam paulatim a pectore trahe. Idem facies pro signo banchalium, pretermisso tamen signo pellicii.
-
190.
Slavnost
(festivitas)
Pro signo festivitatis, fac primo signum lectionis, et postea profer omnes digitos utriusque manus.
-
191.
Rohožka
(matta)
Pro signo mattae, premisso generali signo herbarum, manicam tene, et signum expandendi adiunge.
-
192.
Čtení
(lectio)
Pro signo lectionis, manui vel pectori digitum indicem inpinge, et paululum adtractum ita fac resilire, quasi qui folium codicis evertit.
-
193.
Responsorium
(responsorium)
Pro signo responsorii, articulo indicis pollicem suppone, et ita fac eum prosilire.
-
194.
Verš
(versus)
Pro signo versus, articulo minimi digiti pollicem suppone, et hoc, quod praemissum est, de saliente adde.
-
195.
Antifona
(antiphona)
Pro signo antiphonae, summitatem pollicis ac minimi digiti coniunge, et sic paululum deorsum trahe.
-
196.
Introitus
(introitus)
Pro signo Introitus, pollicem et ei proximum profer summitatibus eorum iunctis, contra os manum applica, ac demum missae signum adiunge.
-
197.
Responsorium ke graduálu
(responsorium graduale)
Pro signo responsorii gradualis, digitos omnes dexterae manus inflexos tenens hoc adde, ut eamdem manum ori applices, quod cantum significat.
-
198.
Aleluja
(alleluia)
Pro signo Alleluia, leva manum et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move.
-
199.
Próza nebo sekvence
(prosa vel sequentia)
Pro signo prosae vel, quam quidam sequentiam vocant, leva manum inclinatam, et a pectore amovendo eam inverte, ita ut quod prius erat sursum, sit deorsum.
-
200.
Traktát
(tractus)
Pro signo tractus trahe manum per ventrem de deorsum, quod tractim fieri semper significat, praedictoque modo manum applica ad os.
-
201.
Ofertorium
(offertorium)
Pro signo offertorii, premisso generali signo cantus offerendi, signum adiunges.
-
202.
Přijímání
(communio)
Pro signo communionis, item premisso generali signo cantus, signum communicandi adde.
-
203.
Kniha
(liber)
Pro generali signo libri, extende manum et move, sicut folium libri moveri solet.
-
204.
Misál
(liber missalis)
Pro signo libri missalis, premisso generali adde signum crucis.
-
205.
Kniha hodinek
(liber officialis)
Pro signo libri officialis eodem modo facies hoc adiungens, ut manum dextram extentam inter medium pollicis et indicis alterius manus quasi ferrum limando trahas: quod etiam signum cuiusque rei est, quam in frequenti usu habemus.
-
206.
Evangelium
(textus evangelii)
Pro signo textus evangelii, premisso generali, hoc adde, ut in fronte facias signum crucis.
-
207.
Kniha epištol
(liber epistolaris)
Pro signo libri epistolaris, premisso generali hoc adde, ut in pectore facias signum crucis.
-
208.
Kniha, z níž se čte v noci
(liber in quo legendum est ad nocturnos)
Pro signo libri, in quo legendum est ad nocturnos, premisso generali signo et libri et lectionis, adde hoc, ut manum ponas ad maxillam.
-
209.
Antifonář
(antiphonarium)
Pro signo antiphonarii, premisso generali signo libri hoc adde, ut omnes digitos manus dexterae inflectas propter neumas, quae sunt ita inflexae. Postea pollicem in medio indicis articulo prosilire facias.
-
210.
Graduál
(liber gradualis)
Pro signo libri gradualis eodem modo, quo predictum est, digitos omnes incurves.
-
211.
Řehole sv. benedikta
(regula)
Pro signo regulae, premisso generali, hoc adde, ut capillum super aurem pendentem cum duobus digitis apprehendas, propter duo nomina, quibus abbas appelatur: abba et domnus; quia et sanctus Benedictus auctor regulae huius erat et officii.
-
212.
Hymnář
(ymnarium)
Pro signo hymnarii, premisso generali adde, ut pollicem et indicem dexterae manus proferens, summitates eorum coniungas, quo presens tempus vel quod primum est, significatur.
-
213.
Žaltář
(psalterium)
Pro signo psalterii, generali premisso hoc adde, ut summitates digitorum dexterae cava manu ponas in caput, propter similitudinem coronae, quam rex portare solet; quia et auctor psalmorum David rex erat.
-
214.
Kniha proroků
(liber prophetarum)
Pro signo libri prophetarum, premisso generali, hoc adde, ut manum directam trahas per capillos contra aurem dextram, quod senectutem significat.
-
215.
Knihovna
(biblioteca)
Pro signo bibliothecae, premisso generali, hoc adde, ut proferas omnes digitos manus utriusque manus.
-
216.
Listy sv. pavla
(epistolae sancti Pauli)
Pro signo epistolarum sancti Pauli, premisso generali, adde signum calvi.
-
217.
Kniha job
(liber Iob)
Pro signo libri Iob, premisso generali, mentum cum dextera tene, deinde eandem dexteram expansam super pectus ponas, quod est signum infirmitatis.
-
218.
Glosarium
(glosarium)
Pro signo glossarii, premisso generali indicem dextrum proximo sibi digito suppone.
-
219.
Homiliář
(liber omeliarum)
Pro signo libri omelarium premisso generali adde signum episcopale, quod etiam omnes expositiones vel sermones significat.
-
220.
Kniha kolací
(liber collationum)
Pro signo libri collationum premisso generali adde signum lectionis, postea omnes digitos dexterae in unum coniunge, quod omnes fratres convenisse significat.
-
221.
Kniha litanií
(liber letaniaris)
Pro signo libri letaniaris premisso generali adde signum martyris.
-
222.
Breviář
(breviarium)
Pro signo breviarii, premisso generali, indicem per obliquum super nares trahe, quasi obtruncatam rem simulans.
-
223.
Kniha zvyklostí
(liber consuetudinem)
Pro signo libri consuetudinum, premisso generali, vestem contra pectus comprime.
-
224.
Pergamen
(pergamenum)
Pro signo pergameni, signo premisso generali signo librorum, hoc adde, ut digitis utriusque manus coniunctis, manum manui circumferas, quod etiam est signum signorum.
-
225.
Svitek
(rotula)
Pro signo rotulae, digitum digito circumfer, ac deinde quasi scribentem simula.
-
226.
List
(breve)
Pro signo brevis, primos articulos quatuor digitorum inflecte, itemque scribentem simula.
-
227.
Martyrologium
(martyrologium)
Pro signo martyrologii, summitatem pollicis per caeterorum summitates digitorum dexterae quasi computando celeriter trahe, incipiens a minimo.
-
228.
Kniha světská
(liber secularis)
Pro signo libri saecularis, quem aliquis paganus composuit, premisso generali signo libri, adde, ut aurem cum digito tangas, sicut canis cum pede pruriens solet; quia nec inmerito tali animanti comparatur.
-
229.
Pulpit
(analogium)
Pro signo analogii, premisso ligni signo, coniunctisque manibus simul et inflexis, interiora ipsarum faciei oppone.
-
230.
Dřevěná lucerna
(lignum ad lumen tenendum compositum)
Pro signo ligni ad lumen tenendum compositi, manum sinistram extende, interiora eius sursum vertens, alteramque in iunctura manus et brachii super ipsam erige, sicut vides ipsum instrumentum esse factum, et adde luminis signum.
-
231.
Chórové lavice
(formula)
Pro signo formulae, premisso ligni signo, manum inante extendas, acsic procumbendi in terram signum facias, quod et signum veniae est.
-
232.
Opat
(abbas)
Pro signo domni abbatis, fac ipsum signum, quod de regula est praemissum.
-
233.
Mnich
(monachus)
Pro signo monachi cum manu tene capellum cucullae.
-
234.
Poustevník
(inclusus)
Pro signo inclusi, adde signum fenestrae, id est signum splendoris.
-
235.
Mnich vyrostlý v klášteře
(monachus nutritus in monasterio)
Pro signo monachi, qui est nutritus in monasterio, premisso generali adde, ut digitum minimum labris admoveas, pro eo quod ita sugit infans.
-
236.
Převor
(prior)
Pro signo prioris, simula cum duobus digitis scillam tenere, et ita eam sonare.
-
237.
Převor hlavní
(maior)
Pro signo maioris, adde signum magnae rei.
-
238.
Převor klauzurní
(prior claustralis)
Pro signo claustralis prioris, premisso generali, indicem deorsum verte, et circumfer quasi girando.
-
239.
Asistent klauzurního převora
(adiutor illius)
Pro signo adiutoris illius, item generali premisso, minimum digitum extende, eo quod per eum semper parva res significetur.
-
240.
Knihovník nebo předzpěvák
(armarius et precentor)
Pro signo armarii et precentoris, premisso generali, adde signum cantandi.
-
241.
Zpěvák týdenní
(cantor ebdomarius)
Pro signo ebdomedarii cantoris premisso generali adde signum cantandi et pulsandi; quia ipse in duodecim lectionibus ad maiorem missam, cuius officium impositurus est, primam scillam incipit pulsare.
-
242.
Cirkátor
(circator)
Pro signo circatoris, premisso generali signo monachi predicto modo indicem circumfer.
-
243.
Sakristán
(custos eclesie)
Pro signo custodis ecclesiae, premisso generali, cum manu simula campanam sonare.
-
244.
Sklepník
(camerarius)
Pro signo camerarii, generali premisso, simula denarios numerare.
-
245.
Celerář
(cellararius)
Pro signo cellerarii, generali premisso, simula in manu clavem tenere, et quasi serae infixam vertere.
-
246.
Grangiář
(granatarius)
Pro signo granatarii, qui annonam recipit et servat, simula cum ambabus manibus conexis quasi alicui vasi annonam immittere ad metiendum.
-
247.
Zahradník
(hortulanus)
Pro signo hortularii, generali premisso, indicem inflecte et attrahe, sicut qui rastrum de terra trahit.
-
248.
Špitální bratr
(custos hospicii)
Pro signo custodis hospitii, ubi hospites, qui sunt ditiores, recipiuntur, generali premisso, simula de manu gladium trahere.
-
249.
Almužník
(elemosinarius)
Pro signo eeemosinarii, qui pauperes recipit, premisso generali trahe manum de humero sinistro in dextrum latus, sicut corrigia perae solet a pauperibus portari.
-
250.
Infirmář
(infirmarius)
Pro signo infirmarii, qui obsequitur infirmis, premisso generali, adde signum infirmitatis.
-
251.
Refektorián
(refectorarius)
Pro signo refectorarii, fac signum refectionis.
-
252.
Mistr chlapců
(custos iuvenum)
Pro signo custodum iuvenum, generali premisso, ori admove digitum minimum, quod est signum iuvenis, et indicem pone ad oculum, quod et signum est videndi.
-
253.
Dobře vzdělaný
(aliquis bene literatus)
Pro signo alicuius benae litterati, vel etiam pro signo sciendi, cum summitate indicis in pectore aliquantulum frica.
-
254.
Probošt
(prepositus)
Pro signo prepositi, premisso generali, fac indicem prominere in fronte, quod est signum bovis, eo quod ipse sit talium provisor.
-
255.
Mistr stavby
(magister cementariorum)
Pro signo magistri cementariorum, premisso generali, pugnum super pugnum pone vicissim, quasi simules construentes murum.
-
256.
Starý
(senex)
Pro signo senis, trahe manum directam super capillos contra aurem dextram.
-
257.
Krajan nebo pokrevní příbuzný
(conpatriota vel consanguineus)
Pro signo compatriote vel consanguinei tene manum contra faciem ita ut medium digitum naso imponas propter sanguinem, qui inde nonnumquam fluit.
-
258.
Otec
(pater)
Pro signo patris, eodem premisso, senis signum adde.
-
259.
Bratr
(frater)
Pro signo fratris, premisso item consanguinitatis signo, parvae rei signum adde.
-
260.
Matka
(mater)
Pro signo matris, idem fac adiungens signum mulieris.
-
261.
Sestra
(soror)
Pro signo sororis idem fac quod matris, adiuncto parvae rei signo.
-
262.
Klerik
(clericus)
Pro signo clerici digitum auri circumfer, quasi girando, propter similitudinem coronae, quam in capite clericus habet.
-
263.
Laik
(laicus)
Pro signo laici, mentum tene cum dextra quasi barbam trahens.
-
264.
Člověk mluvící jiným jazykem
(homo alterius lingue)
Pro signo hominis, qui alterius est linguae, cum digito labia tange, propter loquelam.
-
265.
Švec
(sutor)
Pro signo sutoris premisso signo laici, indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis pone, sicque movens quasi qui cum subula perforat, suentem simula.
-
266.
Všichni
(omnes)
Pro signo omnium, comprehende capillos in fronte.
-
267.
Mluvit
(loqui)
Pro signo loquendi, contra os tene dextram, et ita eam move; quod est et signum legendi.
-
268.
Slyšet
(audire)
Pro signo audiendi, tene indicem contra aurem.
-
269.
Nevědět
(nescire)
Pro signo nesciendi, cum indice erecto labia terge.
-
270.
Zapomenout
(oblivisci)
Pro signo obliviscendi, indicem de aure dextra ad sinistram transfer.
-
271.
Lhát
(mentiri)
Pro signo mentiendi, indicem inter labia positum trahe.
-
272.
Políbit
(osculari)
Pro signo osculandi, indicem labiis appone.
-
273.
Zvyk opuštěný
(consuetudo derelicta)
Pro signo derelictae consuetudinis sive alterius rei interdictae, sive quod iam defecerit, indicem dextrum ante extremitatem sinistri dimitte, quasi cum cultro aliquid amputantem simules.
-
274.
Oblékat
(vestire)
Pro signo vestiendi, maxime cum alba, per pectus manum trahe deorsum.
-
275.
Svlékat
(exuere)
Pro signo exuendi vestem, qua indutus es, cum pollice et indice a pectore trahe.
-
276.
Zout boty
(discalciare)
Pro signo discalciandi, premisso signo corrigiae, adde signum exuendi.
-
277.
Mýt nohy
(lavare pedes)
Pro signo lavandi pedes, ambarum manuum interiora ad invicem converte, et paululum frica, quasi laventem simules.
-
278.
Dobro
(bonum)
Pro signo boni, quicquid sit, quod bonum vel pulchrum dixeris, pone pollicem in maxillam, et sequentes duos digitos in alteram, et ita fac eos in extremitate menti blande collabi.
-
279.
Zlo
(malum)
Pro signo mali, digitis sparsum in faciem positis, simula unguem avis aliquid lacerando attrahentis.
-
280.
Souhlasit
(innuere)
Pro signo innuendi, sive apportandi aliquid, quatuor digitos more solito contra faciem move.
-
281.
Odmítnutí
(negatio)
Pro signo negationis, summitatem medii digiti, pollici suppone, et ita fac resilere.
-
282.
Rychlost
(celeritas)
Pro signo celeritatis, extende manum dextram, et pone super sinistram in modum serae, et ita celeriter move, quasi qui seram trahit.
-
283.
Pomalost
(tarditas)
Pro signo tarditatis, de umbilico trahe manum paulatim per ventrem tuum.
-
284.
Rozčílit se
(irasci)
Pro signo irascendi, cum quatuor digitis in pectore quasi prurientem simulabis.
-
285.
Nedbalý
(delinquere)
Pro signo delinquendi, digitis dexterae manus equaliter compositis, pectus pulsa, acsi poenitentia compungaris, hoc adiungens, ut cum indice pectus tangas, quasi temetipsum accuses. Si vero alium accusare volueris, post pulsatum proprium pectus indicem praedictum contra illum verte, veluti eum peccasse demonstres.
-
286.
Věc učiněná
(res facta)
Pro cuiusque rei signo, que facta sit, dexteram parumper inflexam contra pectus tene interiori parte sursum versa, sicque eam celeriter sursum evolve.
-
287.
Dělat něco svobodně
(facere libenter)
Pro signo libenter faciendi, carunculam sub mento dependentem duobus digitis comprehende.
-
288.
Podobnost
(similitudo)
Pro signo similitudinis, exteriora manus dexterae in dextera maxilla deorsum trahas, deinde interiora eius in sinistra eodem modo.
-
289.
Rozdělovat
(dividere)
Pro signo dividendi, duos digitos, id est indicem et medium, per medium sinistrae manus trahas. Idem etiam est signum distinguendi cantum.
-
290.
Pomazání nemocných
(unguere infirmum)
Pro signo unguendi infirmum, premisso signo infirmi, fac cum pollice in medio palmae signum crucis.
-
291.
Plakat
(lacrimare)
Pro signo lacrimandi, indicem oculo suppositum bis deorsum trahe.
-
292.
Ptát se: co jsi říkal
(querare: quis vocaris)
Pro signo vocabuli alicuius, id si quaeras, quis vocaris? cum summitate indicis caput in dextra parte tangas, deinde manum contra eum, quem interrogas, extentam aliquantulum move, quod semper est signum quaerendi.
-
293.
Zhasnout světlo
(extinguere lumen)
Pro signo luminis extinguendi, premisso luminis signo, mortui signum adiunge; hoc est indicem per obliquum gutturis trahe.
-
294.
Hřbitov
(cymiterium)
Pro signo coemeterii, indicem inflexum attrahe, itemque mortui signum adde.
-
295.
Budova
(edificuim)
Pro signo aedificii cuiusvis summitatibus digitorum inter se compositis et erectis, manus inferius disiungas, ac si tecti similitudinem exprimere velis.
-
296.
Kostel
(ecclesia)
Pro signo ecclesiae, premisso generali, signum crucis adde.
-
297.
Capitula
(capitolium)
Pro signo Capitolii, premisso generali, signum, quod pro venia facis adiunge.
-
298.
Hovorna
(auditorium)
Pro signo auditorii, premisso generali, indicem auri appone, quod confabulandi vel audiendi signum est.
-
299.
Dormitář
(dormitorium)
Pro signo dormitorii, premisso generali, signum dormiendi addes.
-
300.
Záchody
(necessariae)
Pro signo necessarium, premisso generali, indicem ventri appositum deorsum trahe.
-
301.
Kalefaktorium
(calefactorium)
Pro signo calefactorii, signum caloris adiunge.
-
302.
Komora
(camera)
Pro signo camerae, premisso generali, numerandi signum adde.
-
303.
Infirmárium
(infirmaria)
Pro signo infirmariae, signum aegrotandi adde.
-
304.
Kuchyně
(coquina)
Pro signo coquinae, premisso generali signum caloris, comedendique ad differentiam calefactorii adiunge.
-
305.
Armárium
(armarium)
Pro signo armarii, generali signum libri adde.
-
306.
Klauzura
(claustrum)
Pro signo claustri, premisso generali, indicem deorsum versum circumfer, quod est signum circumeundi.
-
307.
Refektář
(refectorium)
Pro signo refectorii premisso generali comedendi signum adde.
-
308.
Místnost noviců
(cella noviciorum)
Pro signo cellae noviciorum, premisso generali signum rei novae adinge.
-
309.
Sakristie
(sacristia)
Pro signo sacristiae premisso generali signum pulsandi adde.
-
310.
Proscesí
(processio)
Pro signo processionis, indicem super indicem in modum crucis pone, adiungens signum circumeundi.
-
311.
Vosk
(cera)
Pro signo cerae, manibus adinvicem coeaquatis candelas facientem simula.
-
312.
Svíce
(candela)
Pro signo candelae idem facies, addito caloris signo.
-
313.
Svíce větší
(candela maior)
Pro signo candelae maioris praemisso cerae signo, sinistrum brachium cum manu dextera stringe.
-
314.
Svíce ohnutá do kruhu
(candela in modum circuli contora)
Pro signo candelae in modum circuli contortae, premisso generali, indicem contra manum sinistram circumfer, adiungens signum caloris.
-
315.
Lampa
(laterna)
Pro signo laternae, premisso signo iustitiae, signum splendoris adiunge.
-
316.
Přenosná lampa (absconsa)
(absconsa)
Pro signo absconsae, signo iustitiae ac circumeundi signo facto, signum caloris addas.
-
317.
Skriptorium
(scriptorium)
Pro signo scriptorii, premisso generali signo ligni, manus extensas super utrumque genu aequaliter ponas, adiungens scribendi signum.
-
318.
Inkoust
(incaustum)
Pro signo incausti premisso generali signo aquae adde, rursum signum scribendi.
-
319.
Rumělka
(minium)
Pro signo minii signum rubei coloris premisso, item scribendi signum adiunge.
-
320.
Pemza
(pumex)
Pro signo pumicis premisso generali signo lapidis cum pugno dextro in interiori parte sinistrae extensae, purgantem pergamenum simula.
-
321.
Brk
(penna)
Pro signo pennae, signo volandi premisso, item scribendi signum adde.
-
322.
Kružítko
(compas)
Pro signo circini, in medio manus sinistrae indicem dextrum pone, et medium ad instar eius circumfer.
-
323.
Kov používaný pro hostie (?kleště)
(ferramentum ad oblatas faciendas compositum)
Pro signo ferramenti ad oblatas faciendas compositi premisso generali metalli signo, exteriora utriusque manus ad invicem coniuncta rursum disiunge.
-
324.
Nůžky
(forpex)
Pro signo forpicis, premisso generali duos digitos, id est indicem et medium primo disiunctos coniunge.
-
325.
Břitva nebo ostrý nůž
(rasorium)
Pro signo rasorii, sive novaculae, premisso cultelli signo, indicem inflexum per maxillam deorsum trahe.
-
326.
Brousek
(cotis)
Pro signo cotis, premisso lapidis signo indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis pone simulans acuentem in ea.
-
327.
Sekera, krumpáč, hoblík, vrták nebo tesařská sekyra
(securius, dolabrum, runcina, terebrum)
Pro signo securis, dolabri, runcinae, terebri, planae, premisso signo metalli simula, quanto competentius potes, operantem in eis.
-
328.
Šídlo
(subula)
Pro signo subulae, premisso signo metalli, indicem dextrum super indicem sinistrum in modum crucis pone, sicque movens, quasi qui cum subula perforat, suentem simula.
-
329.
Zlato
(aurum)
Pro signo auri, premisso signo metalli, adde signum rubei.
-
330.
Stříbro
(argentum)
Pro signo argenti, premisso generali signo, simula numerantem denarios.
-
331.
Med
(es)
Pro signo aeris, premisso signo auri, adde signum mentiendi.
-
332.
Olovo
(plumbum)
Pro signo plumbi, generali premisso signo, adde signum spissi.
-
333.
Uzda
(frenum)
Pro signo freni, premisso signo generali metalli, medium digitum contra os apertum porrige, caeteris digitis in volam complicatis.
-
334.
Sedlo
(sella)
Pro signo sellae, cum manu dextra humerum sinistrum duabus vicibus pulsa, adiungens signum caballi.
-
335.
Hůl
(baculum)
Pro signo baculi, premisso signo ligni, dexteram in pugnum conclusam profer, quasi ipsum baculum tenens.
-
336.
Pečeť
(sigillum)
Pro signo sigilli, premisso signo brevis conclude pugnum dextrum in manu sinistra, sicut qui sigillum cerae imprimit.
-
337.
Hrnec na vaření
(caldarius)
Pro signo caldarii, premisso signo generali ultrumque indicem curvatum sursum tene.
-
338.
Kovová věc, na níž je zavěšen hrnec na vaření
(ferramentum quo caldarius suspenditur)
Pro signo ferramenti, quo caldarius suspenditur; utrumque indicem in modum catenae invicem iunge.
-
339.
Pánev (s držadlem)
(sartago)
Pro signo sartaginis, premisso generali, dextram a iunctura sinistrae per brachium sursum trahe.
-
340.
Olej, který je z kovu
(olla que est de metallo)
Pro signo ollae, quae est de metallo, premisso generali metalli, adde signum iustitiae: si vero est de terra, premisso signo iustitiae, indicem curvatum attrahe, quod est signum terrae.
-
341.
Vidlička
(fuscinula)
Pro signo fuscinulae, premisso generali signo metalli, cum indice sibique proximo curvatis, simula carnes attrahentem cum ea.
-
342.
Kleště
(forcipis)
Pro signo forcipitis, premisso generali indicem super indicem inversum pone, et utrumque in modum illius ferramenti move.
-
343.
Kratiknot
(emunctorium)
Pro signo emunctorii premisso generali indicem et medium disiunctos extende, addito signo luminis.
-
344.
Zvonek
(cimbalum)
Pro signo cimbali, premisso generali simula illud percutientem cum malleo.
-
345.
Tabule, do které se udeří na znamení povolení mluvit
(tabula que ad loquendum percutitur)
Pro signo tabulae, quae ad loquendum percutitur, premisso signo ligni, simula eam percutientem.
-
346.
Smát se
(ridere)
Pro signo ridendi indicem et medium disiunctos ad os porrige.
-
347.
Krev z nosu
(sanguis de naso fluens)
Pro signo sanguinis de naso fluentis, premisso signo consanguinitatis, frica subtus nasum cum indice curvato, sicut solet sanguis effluere.
-
348.
Zvracet
(vomere)
Pro signo vomendi, dextram inversam mento suppone, et celeriter inante move.
-
349.
Kůň velký (nákladní)
(caballus)
Pro signo caballi, cum duobus digitis tene capillos anteriores.
-
350.
Osel
(asinus)
Pro signo asini, summitatem pollicis ad aurem pone, caeterosque digitos porrectos move, sicut asinus aurem.
-
351.
Mula
(mulus)
Pro signo muli, premisso signo caballi, adiunge signum asini.
-
352.
Ovce
(ovis)
Pro signo ovis, duobus digitis simula tondentem oves cum forpice.
-
353.
Beran
(aries)
Pro signo arietis hoc adde, ut indicem curvatum iuxta aurem dextram teneas.
-
354.
Beránek
(agnus)
Pro signo agni, premisso signo ovis adde signum nutriti.
-
355.
Koza
(caper)
Pro signo caprae, exteriora manus mento suppone, et indicem sibique proximum deorsum versos paululum commove.
-
356.
Prase
(porcus)
Pro signo porci, pugnum fronti imprime.
-
357.
Kočka
(catta)
Pro signo cattae, digitis componentem grenones simula.
-
358.
Srnec, jelen
(cervus)
Pro signo cervi utriusque manus omnes digitos fac in fronte quasi cornua prominere.
-
359.
Zajíc
(lepor)
Pro signo leporis, indicem sibique proximum iuxta aurem retro extende, et sicut lepus aures commove.