-
Clun
(potio melle et absintio temperata)
Pro signo potionis, que est melle et absintio temperata, duos digitos, id est indicem et medium, a ceteris disiunge et ipsos quoque ab invicem disiunctos ita move, quia et absinthium in suis ita foliis est divisum.
-
Wilh
(potio melle et absintio temperata)
Pro signo potionis, quae est melle et absinthio confecta, eiusdem absinthii signo premisso, itidem vini signum adiunge.