-
1.
Chléb
-
Pro signo panis fac unum circulum cum utroque pollice et his digitis, qui sequntur pollices, idoe, quod panis solet esse rotundus.
-
2.
Chléb vařený ve vodě
-
Pro signo panis, qui coquitur in aqua et melior solet esse quam cotidianus, generali signo premisso panis hoc adde, ut interiora manus super alterius manus exteriora ponas et ita superiorem manum quasi ungendo vel imbuendo circumponas.
-
3.
Bochník malý (slavnostní chléb)
-
Pro signo panis, qui preter solitam libram vel annonam datur in quinque principalibus festis, duos digitos, qui pollicem sequntur, paululum divisos pone oblique super alteros duos digitos eorum similes de altera manu similiter divisos.
-
4.
Chléb pšeničný
-
Pro signo sigillinei panis, qui et torta vulgariter dicitur, iterum generali signo panis premisso adde hoc, ut crucem per medium palme facias, pro eo, quod id genus solet dividi per quadram.
-
5.
Koláč
-
Pro signo placente generali signo panis premisso pone palmam dextere manus extensam oblique super sinistram palmam extensam. Et iterum versa vice sinistram palmam extensam oblique super dexteram extensam sicut, qui vult attenuare.
-
6.
Vejce
-
pro signo ovorum cum indice in alterius manus indicem simila testam ovorum vellicare.
-
7.
Fazole
-
Pro signo fabarum primo articulo pollicis sequentis digiti sumitatem suppone et ita fac ipsam pollicem eminere.
-
8.
Mísa se zeleninou
-
Pro signo pulmenti oleribus confecti trahe digitum super alterum, quasi qui coquendas incidit herbas.
-
9.
Ryba
-
Pro signo generali piscium cum manu simula caude piscis in aqua commotionem.
-
10.
Oliheň
-
Pro signo sepiarum divide omnes digitos ab invicem et ita eos commove, quia et sepie ita multiplices videantur.
-
11.
Úhoř
-
Pro signo anguille conclude utramque manum, quasi qui ita tenet et premit anguillam, ideo, quod labilis est.
-
12.
Mihule
-
Pro signo lamprede in collo sub maxilla simula punctos quattuor propter illos punctos, quos lampreda subtus oculos habet.
-
13.
Losos nebo jeseter
-
Pro signo salmonis vel sturionis premisso generali signo piscium hoc adde, ut pugnum strictum erecto pollice mento supponas, quo superbia significatur, quia superbi maxime et divites tales pisces solent habere.
-
14.
Štika
-
Pro signo lucii iterum generali signo premisso hoc adde, ut cum manu facias signum celeritatis, quia lucius celerius alio pisce natat.
-
15.
Forenna
-
Pro signo forenne hoc adde, ut digitum de supercilio ad supercilium trahas propter ligaturas, que in hoc loco habentur a feminis, quia truta femino genere pronuntiatur.
-
16.
Proso
-
Pro signo milii fac girum cum digito pro eo, quod et ipsum milium ita vertitur in olla cum cloqueari.
-
17.
Palačinka
-
Pro signo crispellarum vel frigdolarum cum pugno accipe crines, quasi velis ita facere eos crispos.
-
18.
Sýr
-
Pro signo casei utramque manum coniunge per obliquum, quasi caseum premas.
-
19.
Koláč sýrový
-
Pro signo flatonum se una manu digitos omnes inflecte et ita cava manu in superficiem alterius manus pone.
-
20.
Chléb jakéhosi druhu
-
Pro signo rufeolarum simula cum duobus digitis illas minutas involutiones, que in eis sunt facte, ex ea parte, qua sunt complicate vel rotunde.
-
21.
Mléko
-
Pro signo lactis minimum digitum labiis impinge.
-
22.
Med
-
Pro signo mellis paulisper linguam fac apparere et digitos applica ori, quasi lambere volens.
-
23.
Jablko
-
Pro signo pomorum vel maxime mali pollicem cum aliis digitis conclude.
-
24.
Třešně
-
Pro signo ceraseorum hoc adde, ut digitum subtus oculum ponas.
-
25.
Čočka nevařená
-
Pro signo porri crudi pollicem et digitum ei proximum simul coniunctos extende.
-
26.
Česnek nebo ředkev
-
Pro signo alii seu rappee extende digitum contra buccam paululum apertam propter id genus odoris, quod sentitur ab eis.
-
27.
Voda
-
Pro signo aque omnes digitos coniunge et per obliquum move.
-
28.
Víno
-
Pro signo vini indicem digitum inflecte et ita labiis adiunge.
-
29.
Nápoj ochucený
-
Pro signo potionis pigmentate conclude manum et ita simula molentem.
-
30.
Hořčičné semínko
-
Pro signo sinapis articulo anteriori minimi digitii pollicem suppone.
-
31.
Ocet
-
Pro signo aceti frica cum digitis duobus gutur, ubi eius sentitur acrimonia.
-
32.
Miska nízká
-
Pro signo scutelle manum latius expande.
-
33.
Šálek
-
Pro signo sciphi, qui capit cotidianam vini mensuram, quod vas alio nomine obla dicitur, inclina manum seorsum et ita cavam tene digitis aliquantulum inflexis.
-
34.
Miska mělká
-
Pro signo patere, cum qua bibitur, tres aliquantulum extende digitos et sursum tene.
-
35.
Nádoba
-
Pro signo phiale vitree oremisso signo precedenti hoc adde, ut duos digitos circulatos circa oculum ponas ad significandum vitri colorem.
-
36.
Tunika vlněná
-
Pro signo stamini manicam eius tene cum tribus digitis, id est minimo et duobus sequentibus.
-
37.
Kalhoty
-
Pro signo femoralium hoc adde, ut manum deorsum trahas, quasi qui se femoralibus vestit.
-
38.
Chomáč ?
-
Pro signo flocci manicam eius tene eodem modo, quo manicam staminii.
-
39.
Kukula
-
Pro signo cuculle hoc adde, ut cum duobus digitis retro teneas caputium.
-
40.
Kožešinový oděv
-
Pro signo pellice de una omnes digitos expande et ita in pectore positos contrahe, quasi qui lanam stringit.
-
41.
Boty
-
Pro signo calceorum digitum digito circumfer, quasi calceos cum corrigiis ligans.
-
42.
Boty noční
-
Pro signo nocturnalium calceorum hoc adde, ut manum in maxillam ponas, sicut dormiens solet.
-
43.
Kamaše
-
Pro signo pedulum fac idem signum, quod est pro calceis, hoc addens, ut cum digitis manicam flossi teneas.
-
44.
Houně
-
Pro signo coopertorii fac idem signum, quod est pellice; hoc adde, ut manum in brachium deorsum trahas in sursum, quasi qui coopertorium vult mittere super se.
-
45.
Plášť
-
Pro signo coti trahe manum per brachium eodem modo, quo pro coopertorio; hoc adde, ut cum digitis teneas manicam frocii, quia uterque et froceus et cotus est de lana.
-
46.
Polštář nebo poduška
-
Pro signo capitalis seu cusini leva manum et sumitates digitorum inflexas quasi ad volandum move, postea pone in maxillam, sicut dormiens solet facere.
-
47.
Řemen pro tuniku
-
Pro signo corrigie ad staminum digitum digito circumfer et de utroque latere confer digitos manus utriusque, quasi qui se corrigia cingit.
-
48.
Pásek na kalhoty
-
Pro signo cinguli femoralis, quod alio nomine sublumbar sive subligar dicitur, fac signum idem, hoc addens, ut manum in femore deorsum trahas propter femoralia et caligas, quibus hoc ipsum cingulum est inserendum.
-
49.
Jehla
-
Pro signo acus cum pugno percute pugnum, quod metalla significat, et postea simula, quasi in una manu teneas filum et in altera acum et mittere velis filum per foramen acus.
-
50.
Nit
-
Pro signo fili digitum digito circumfer.
-
51.
Nožík
-
Pro signo cultelli trahe manum per medium alterius manus palme, quasi qui aliquid incidere vult.
-
52.
Pochva na nožík
-
Pro signo vagina cultelli unius manus sumitatem trahe per alterius manus extremitatem, quasi qui cultellum mittit in vaginam.
-
53.
Hřeben
-
Pro signo pectinis tres trahe digitos per capillos, quasi qui se pectit.
-
54.
Tabule
-
Pro signo tabellarum manus ambas complica et ita complicatas simul evolve.
-
55.
Pisátko
-
Pro signo graffi cum pugno percute pugnum et digitum cum pollice adiunctum extende et simula scribentem.
-
56.
Čtení
-
Pro signo lectionis manui vel pectori digitum impinge et paululum attractum ita fac resilere, quasi qui folium evertit codicis.
-
57.
Responsorium
-
Pro signo responsorii articulo digiti pollicem subpone et ita fac quasi desilire.
-
58.
Antifona nebo verš responsoria
-
Pro signo antiphone vel versus responsorii articulo minimi digiti pollicem subpone et hoc premisso, quod est de saliente, adde.
-
59.
Aleluja
-
Pro signo alleluie leva manum et sumittates digitorum inflexas quasi ad volandum move propter angelos, quia angelis, ut creditur, cantatur in celo.
-
60.
Próza nebo sekvence
-
Pro signo prose leva manum inclinatam et a pectore amovendo eam inverte ita, ut quod prius erat sursum, sit deorsum.
-
61.
Traktát
-
Pro signo tractus trahe manum per ventrem sdeorsum, quod longum significat, et contra os applica manum, quod cantum figurat.
-
62.
Kniha
-
Pro signo generali libri extende manum et move, sicut folium libri solet moveri.
-
63.
Misál
-
Pro signo libri missalis generali sogno premisso adde, ut facias crucem.
-
64.
Evangelium
-
Pro signo textus evangelii adde, ut in fronte facias crucem.
-
65.
Kniha epištol
-
Pro signo libri epistolaris fac in pectore signum crucis.
-
66.
Kniha, z níž se čte v noci
-
Pro signo libri libri, in quo legendum est ad nocturnos, premisso generali signo libri et lectionis adde, ut manum ponas ad maxillas.
-
67.
Antifonář
-
Pro signo officiarii premisso generali sogno libri hoc adde, ut pollicem inflectas protper neumas, que sunt inflexe.
-
68.
Řehole sv. benedikta
-
Pro signo regule adde, ut capillum super aurem pendentem duobus digitis apprehendas propter duo nomina, quibus abbas appellatur: abbas est dompnus, quia et sanctus auctor regule huius erat officii.
-
69.
Hymnář
-
Pro signo hymnarii adde, ut pollice et digitum ei proximum proferas sumitatibus eorum coniunctis, quo presens tempus vel, quod primum est, significatur; et hoc signum ad hymnarium inventum est pro occasione huius solis verbi, quo hymnarius ita incipit: primo dierum omnium.
-
70.
Žaltář
-
Pro signo psalterii adde, ut sumitates digitorum cava manu ponas in capite propter similitudinem corone, quam rex portat, quia et auctor psalmorum Davit rex erat.
-
71.
Kniha světská
-
Pro signo libri secularis cel pagani premisso generali signo adde, ut aurem digito tangas, sicut canis cum pede solet, quia non immerito infidelis tali animanti comparatur.
-
72.
Anděl
-
Pro signo angeli sicut pro alleluia.
-
73.
Apoštol
-
Pro signo apostoli trahe dexteram deorsus de dextro latere in sinistrum et iterum de sinistro in dextrum propter similitudinem palii, quo archiepiscopi utuntur. Et episcopi quoque non ext aliud signum.
-
74.
Mučedník
-
Pro signum martyris impone cervici dexteram, quasi cum … incidit.
-
75.
Vyznavač
-
Pro signo confessoris fac idem, quod facis pro apostolo, si tamen est episcopus; si abba, fac illud, quod facis pro regula sancti Benedicti, capillos tenendo.
-
76.
Svatá panna
-
Pro signo cuiusque sacre virginis trahe digitum in fronte de supercilio ad supercilium, quod et signum est mulieris.
-
77.
Slavnost
-
Pro signo festivitatis fac primum signum lectionis et prefer omnes digitos utriusque manus.
-
78.
Mnich
-
Pro signo monachi cum manu tene capellum cuculle.
-
79.
Klerik
-
Pro signo clerici digitum auri circumfer quasi girando propter similitudinem corone, quam in capite clericus habet.
-
80.
Laik
-
Pro signo layci mentum tene cum dextera propter barbam, quam antiquitus non rasere id genus hominum sicut modo.
-
81.
Mnich vyrostlý v klášteře
-
Pro monacho nutrito in monasterio generali signo premisso adde, ut munimum digitum labris admoneas, pro eo, quod ita sugit infans. Si est bene literatus, digitum contra pectus submitte, quod est signum sciendi.
-
82.
Opat
-
Pro signo domni abbatis fac idipsum, quod pro signo regule est premissum.
-
83.
Převor
-
Pro signo prioris simula cum duobus digitis squillam tenere et eam ita sonare.
-
84.
Převor maior
-
Pro signo maioris adde, ut manum extendas, quod semper aliquid maius significat, sicut e contrario cum minimo digito parvum.
-
85.
Sakristán
-
Pro signo custodis ecclesie cum manu simula campanam sonare.
-
86.
Sklepník
-
Pro signo camerarii simul denarios numerare.
-
87.
Celerář
-
Pro signo cellerarii simula clavem vertere quasi infixam sere.
-
88.
Grangiář
-
Pro signo granatarii, qui annonam recipit, simula cum ambabus manibus connexis quasi alicui vasi infundere annonam ad metiendum.
-
89.
Zahradník
-
Pro signo ortolani digitum inflecte et trhae sicut, qui rastrum trahit de terra.
-
90.
Špitální bratr
-
Pro signo custodis hospitii, ubi hospites ditiores recipiuntur, simula ensem trahere de vagina.
-
91.
Almužník
-
Pro signo elemosinarii, qui pauperes recipit, trahe manum de dextro humero in sinistrum latus, sicut corrigia pere portatur a pauperibus.
-
92.
Infirmář
-
Pro signo infirmarii pone manum contra pectus extensam, quod significat infirmitatem vel confessionem.
-
93.
Refektorián
-
Pro signo refectorii fac idem signum, quod est refectionis, ut contra hos moveas in sumitate coniunctos pollicem et indicem.
-
94.
Knihovník nebo předzpěvák
-
Pro signo armarii vel precentoris interiorem superficiem manus leva et move sicut, qui innuit choro, ut equaliter cantetur.
-
95.
Mistr chlapců
-
Pro signo magistro puerorum ori admove minimum digitum et indicem pone subtus oculum, quod est signum vivendi.
-
96.
Mistr noviců
-
Pro signo magistri novitiorum trahe manum obliquam contra frontem, quod est signum novitii et aliarum rerum novarum, et adde predictum signum vivendi.
-
97.
Starý
-
Pro signo senis trahe manum directam per capillos contra aurem.
-
98.
Ceremoniář
-
Pro signo mariscalchi cum duobus digitis tene capillos anteriores propter iubas equorum.
-
99.
Pečovatel oslů
-
Pro signo asinarii prope aurem erige manum et move sicut asinus aurem.
-
100.
Vesničan nebo pokrevní příbuzný
-
Pro signo compatriote vel consanguinei tene manum contra faciem mediumque digitum naso impone propter sanguinem defluentem.
-
101.
Člověk mluvící jiným jazykem
-
Pro signo alterius lingue hominis cum digito labia tange propter ignotam loquelam.
-
102.
Mluvit
-
Pro signo loquendi contra os tene manum et eam move.
-
103.
Slyšet
-
Pro signo audiendi tene digitum contra aurem.
-
104.
Vědět
-
Pro signo nesciendi cum digito erecto labia tange.
-
105.
Lhát
-
Pro signo mentiendi digitum inter labia positum trahe.
-
106.
Políbit
-
Pro signo osculandi duos digitos, id est indicem et medium, labiis appone.
-
107.
Svléknout
-
Pro signo exuendi cum pollice et indice albam vel aliud vestimentum a pectore trahe.
-
108.
Mýt nohy
-
Pro signo lavandi pedes vel quodcumque ambarum manuum interiora adiunge et ita superioris manus sumitates paululum move.
-
109.
Dobro
-
Pro signo cuiuslibet boni pone pollicem in maxillam et duos digitos in aliam et ita fac eos in extremitate menti blande collabi.
-
110.
Zlo
-
Pro signo mali digitis sparsim in faciem positis simula unguem avis aliquid lacerantis.
-
111.
Věc učiněná
-
Pro signo facte rei tene manum equaliter contra pectus, ut interior pars manus sit sursum versa, et ita eam plus sursum a pectore move.
-
112.
Souhlas
-
Pro signo annuicionis leva manum moderate et move non inversam, sed ut exterior superficies sit supervesa.
-
113.
Nesouhlas
-
Pro signo negationis sumitatem medii digiti pollici subpone et ita fac resilere.
-
114.
Rychlost
-
Pro signo celeritatis pone manum super alteram in modum serre et ita eam celeriter move quasi serram trahens.
-
115.
Pomalost
-
Pro signo tarditatis de umbilico trahe manum per ventrem paulatim sursum.
-
116.
Dřevo
-
Pro signo lignorum tende brachium sinistrum et cum manu dextera extensa super illud percute quasi ligna icidens.
-
117.
Oheň
-
Pro signo ignis vel coci contra indicem exsufla.
-
118.
Hrnec
-
Pro signo caldarii pugno super pugnum percute et digitum inflecte pro eo, quod super ignem ita suspenditur.
-
119.
Pánev
-
Pro signo sartaginis premisso signo hoc adde, ut manum sinistram super brachium dextrum extensum a manu usque ad humerum trahas.
-
120.
Truhlář
-
Pro signo carpentarii tene mentum cum manu dextra et manu sinistre extense manum dextram iungendo simula cum dolabra incidentem.